CONCILIO: DE BRAGA, 561

II (I) CONCILIO DE BRAGA, 561

Anatematismos contra los herejes, especialmente contra los priscilianistas

1. Si alguno no confiesa al Padre y al Hijo y al Espíritu Santo como tres personas de una sola sustancia y virtud y potestad, como enseña la Iglesia Católica y Apostólica, sino que dice no haber más que una sola y solitaria persona, de modo que el Padre sea el mismo que el Hijo, y Él mismo sea también el Espíritu Paráclito, como dijeron Sabelio y Prisciliano, sea anatema.

2. Si alguno introduce fuera de la santa Trinidad no sabemos qué otros nombres de la divinidad, diciendo que en la misma divinidad hay una trinidad de la Trinidad, como dijeron los gnósticos y Prisciliano, sea anatema.

3. Si alguno dice que el Hijo de Dios nuestro Señor, no existió antes de nacer de la Virgen, como dijeron Pablo de Samosata, Fotino y Prisciliano, sea anatema.

4. Si alguno no honra verdaderamente el nacimiento de Cristo según la carne, sino que simula honrarlo, ayunando en el mismo día y en domingo, porque no cree que Cristo naciera en la naturaleza de hombre, como Cerdón, Marción, Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

5. Si alguno cree que las almas humanas o los ángeles tienen su existencia de la sustancia de Dios, como dijeron Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

6. Si alguno dice que las almas humanas pecaron primero en la morada celestial y por esto fueron echadas a los cuerpos humanos en la tierra, sea anatema.

7. Si alguno dice que el diablo no fue primero un ángel bueno hecho por Dios, y que su naturaleza no fue obra de Dios, sino que dice que emergió de las tinieblas y que no tiene autor alguno de si, sino que él mismo es el principio y la sustancia del mal, como dijeron Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

8. Si alguno cree que el diablo ha hecho en el mundo algunas criaturas y que por su propia autoridad sigue produciendo los truenos, los rayos, las tormentas y las sequías, como dijo Prisciliano, sea anatema.

9. Si alguno cree que las almas humanas están ligadas a un signo fatal (v. l.: que las almas y cuerpos humanos están ligados a estrellas fatales), como dijeron los paganos y Prisciliano, sea anatema.

10. Si algunos creen que los doce signos o astros que los astrólogos suelen observar, están distribuídos por cada uno de los miembros del alma o del cuerpo y dicen que están adscritos a los nombres de los patriarcas, como dijo Prisciliano, sea anatema.

11. Si alguno condena las uniones matrimoniales humanas y se horroriza de la procreación de los que nacen, conforme hablaron Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

12. Si alguno dice que la plasmación del cuerpo humano es un invento del diablo y que las concepciones en el seno de las madres toman figura por obra del diablo, por lo que tampoco cree en la resurrección de la carne, como dijeron Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

13. Si alguno dice que la creación de la carne toda no es obra de Dios, sino de los ángeles malignos, como dijo Prisciliano, sea anatema.

14. Si alguno tiene por inmundas las comidas de carnes que Dios dio para uso de los hombres, y se abstiene de ellas, no por motivo de mortificar su cuerpo, sino por considerarlas una impureza, de suerte que no guste ni aun verduras cocidas con carne, conforme hablaron Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

[15 y 16 se refieren únicamente a la disciplina eclesiástica.]

17. Si alguno lee las Escrituras que Prisciliano depravó según su error, o los tratados de Dictinio, que éste escribió antes de convertirse, o cualquiera escrito de los herejes, que éstos inventaron bajo los nombres de los patriarcas, de los profetas o de los apóstoles de acuerdo con su error, y sigue y defiende sus ficciones, sea anatema.

—————-

actas del primer Concilio de Braga

MARTINI EPISCOPI BRACARENSIS CONCILIUM BRACARENSE PRIMUM OCTO EPISCOPORUM

habitum aera DXCIX, anno tertio Ariamiri regis, die Kalendarum Maiarum.


[1] Cum Galliciae provinciae episcopi, Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus, Ildericus, Lucetius, Timotheus, Maliosus, ex praecepto praefati gloriosissimi Ariamiri regis in metropolitana eiusdem provinciae Bracarensis ecclesia convenissent, consedentibus simul episcopis, praesentibus quoque presbyteris, adstantibusque ministris vel universo clero, Lucretius memoratae metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu est, sanctissimi fratres, quod secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, qui non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus opportunus est, sed etiam stabilem semper efficit caritatis fraternae concordiam, dum congregati simul in nomine Domini sacerdotes ea inter se salutifera collatione requirunt quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant. Nunc igitur quoniam optatum nobis huius congregationis diem gloriosissmus atque piissimus filius noster adspirante sibi Domino regali praecepto concessit, et simul positi consedemus, prius, si placet, de statutis fidei catholicae perquiramus, tum deinde sanctorum patrum instituta recensitis canonibus innotescant, postremo quaedam etiam quae ad obsequium Dei vel officium pertinent clericale diligentius pertractentur, ut si qua fortasse, vel per ignorantiae desidiam vel per longi temporis incuriam, aut varia inter nos habentur aut dubia, ad unam sicut decet rationis ac veritatis formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Prosecutio tuae beatitudinis iusta est, ea namque de causa convenimus ut aliqua nobis ecclesiasticae constructionis utilitas commodetur.

[2] Lucretius episcopus dixit: Prius ergo de statutis fidei, sicut superius dictum est, conferamus. Nam licet iam olim Priscillianae haeresis contagio Hispaniarum provinciis detecta sit et damnata, ne quis tamen aut per ignorantiam aut aliquibus, ut adsolet, scripturis deceptus apocryphis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris hominibus declaretur, qui in ipsa extremitate mundi et in ultimis huius provinciae regionibus constituti aut exiguam aut paene nullam rectae eruditionis notitiam contigerunt. Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse quia, eo tempore quo in his regionibus nefandissima Priscillianae sectae venena serpebant, beatissimus papa urbis Romae Leo, qui quadragesimus fere exstitit apostoli Petri successor, per Turibium notarium sedis suae ad synodum Galliciae contra impiam Priscilliani sectam scripta sua direxit. Cuius etiam praecepta Tarraconenses et Carthaginienses episcopi, Lusitani quoque et Baetici, facto inter se concilio, regulam fidei contra Priscillianam haeresem cum aliquibus capitulis conscribentes ad Balconium, tunc huius Bracarensis ecclesiae praesulem direxerunt. Unde quia et ipsum praescriptae fidei exemplar cum suis capitulis prae manibus hic habemus, pro instructione ignorantium, si vestrae placet reverentiae, recitetur. Omnes episcopi dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio, ut, dum simplicioribus quibusque pristina sanctorum patrum statuta panduntur, abominata iam olim a sede beatissimi Petri apostoli et damnata Priscillianae haeresis figmenta cognoscant. Lectum est exemplar fidei cum capitulis suis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta.

[3] Post lectionem capitulorum omnes episcopi dixerunt: Licet horum capitulorum lectio necessaria recensita sit, tamen evidentius et simplicius ea quae sunt exsecrabilia, ita praepositis etiam modo capitulis, declarentur, ut et qui minus est eruditus intelligat, et sic sub anathematis sententia explosa iam olim Priscilliani erroris figmenta damnentur; ut quisquis clericus vel monachus sive laicus tale aliquid sentire adhuc vel defendere fuerit deprehensus tamquam vere putre membrum continuo de corpore abscidatur catholicae ecclesiae, ne aut societas eius maculam suae pravitatis recte credentibus ingerat aut amplius de permixtione talium aliquod orthodoxis reputetur opprobrium.

Proposita contra Priscillianam haeresem capitula et relecta continent haec:

I. Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non confitetur tres personas unius substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica et apostolica ecclesia docet, sed unam tantum ac solitariam dicit esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

II. Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens quod in ipsa divinitate sit trinitas trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

III. Si quis dicit Filium Dei Dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

IV. Si quis Natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat ieiunans in eodem die et in dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credit, sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus, et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

V. Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

5. Si alguno cree que las almas humanas o los ángeles tienen su existencia de la sustancia de Dios, como dijeron Maniqueo y Prisciliano, sea anatema.

VI. Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoc in corpora humana in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.

6. Si alguno dice que las almas humanas pecaron primero en la morada celestial y por esto fueron echadas a los cuerpos humanos en la tierra, sea anatema.

VII. Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a Deo factum nec Dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex chao et tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut, Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

VIII. Si quis credit quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit, et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.

IX. Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

9. Si alguno cree que las almas humanas están ligadas a un signo fatal (v. l.: que las almas y cuerpos humanos están ligados a estrellas fatales), como dijeron los paganos y Prisciliano, sea anatema.

X. Si quis duodecim signa de sideribus, quae mathematici observare solent, per singula animi vel corporis membra disposita credunt et nominibus patriarcharum adscripta dicunt, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.

XI. Si quis coniugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

XII. Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari, propter quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

XIII. Si quis dicit creationem universae carnis non opificium Dei sed malignorum esse angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

XIV. Si quis immundos putat cibos carnium, quos Deus in usus hominum dedit, et non propter afflictionem corporis sui, sed quasi immunditiam putans, ita abstineat ab eis, ut nec olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

XV. Si quis clericorum vel monachorum praeter matrem aut germanam vel thiam vel quae proxima sibi consanguinitate iunguntur alias aliquas quasi adoptivas feminas secum retinent et cum ipsis cohabitant, sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit.

XVI. Si quis quinta feria paschali, quae vocatur Coena Domini, hora legitima post nonam ieiunus in ecclesia missas non tenet, sed secundum sectam Priscilliani festivitatem ipsius diei ab hora tertia per missas defunctorum soluto ieiunio colit, anathema sit.

XVII. Si quis scripturas quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem vel tractatus Dictinii, quos ipse Dictinius antequam converteretur scripsit, vel quaecumque haereticorum scripta sub nomine patriarcharum, prophetarum vel apostolorum suo errori consona confinxerunt, legit et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit.

[4] Propositis his capitulis et relectis Lucretius episcopus dixit: Quoniam ea quae a catholicis abominanda sunt et damnanda manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium post hoc arbritror, si vestrae fraternitati videtur, ut instituta nobis sanctorum patrum, recensitis antiquis canonibus, innotescant, quae etsi non omnia certe vel pauca quaedam ad instructionem clericalis disciplinae pertinent relegantur. Omnes episcopi dixerunt: Placet hoc dictum et congrua res est, ut quibus fortasse per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta, audiant sanctorum canonum regulam et observent.

[5] Relecti ex codice coram concilio tam generalium synodorum canones quam localium, post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canonum lectione agnoscat sancta fraternitas vestra non solum in generalibus conciliis sed etiam in localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum quod uniuscuiusque rei exhibebat ratio prospexisse, sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentis: Probate quae bona sunt et tenete. Si ergo placet caritati vestrae, quia sunt aliqua ecclesiasticae institutionis obsequia, quae in huius praesertim extremitate provinciae, non per contentionem, quod absit, sed magis, sicut praefati sumus, per incuriam aut per ignorantiam variantur, constituamus quaedam inter nos capitula, ut quae non uno modo tenentur a nobis ad unam omnino formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde hoc utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos per Dei gratiam et concordiam celebrentur officio, et idcirco si quid illud est magnum vel parvum in quibus variari videmur, ad unam, sicut dictum est, formulam praefixis rationabiliter capitulis revocentur, praecipue cum et de ceteris quibusdam causis instructionem apud nos sedis apostolicae habeamus, quae ad interrogationem quondam venerandae memoriae praecessoris tui Profuturi ab ipsa beatissimi Petri cathedra directa est.

[6] Lucretius episcopus dixit: Recte vestra fraternitas pro auctoritate sedis apostolicae reminiscita est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum si vestrae unanimitati complacet, quia prae manibus est, coram his omnibus relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Iustum est, ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae sit eius doctrina a circumstantibus audiatur.

[7] Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quondam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. Post cuius lectionem Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam; et ideo, sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variat, ad uniformem concordiae regulam praescriptis inter nos capitulis adstringatur.

Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec:

I. De uno ordine psallendi. Placuit omnibus communi consensu ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diverse ac private, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.

II. De sollemnium diebus. Item placuit ut per sollemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant.

III. De salutione: Dominus vobiscum. Item placuit ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent, dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro legitur Ruth, et ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab istis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit.

IV. De ordine missarum. Item placuit ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam huius metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolica sedis auctoritate suscepit scriptum.

V. De ordine baptizandi. Item placuit ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus episcopus scriptum sibi et directum a sede beatissimi apostoli Petri suscepit.

VI. De primatu episcopi. Item placuit ut, conservato metropolitani episcopi primatu, ceteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum.

VII. De rebus ecclesiae. Item placuit ut ex rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones, id est, una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminaria ecclesiae, de qua parte sive archipresbyter sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem.

VIII. De ordinatione alterius clerici. Item placuit ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius episcopi scripta susceperit.

IX. De orario diaconi. Item placuit ut quia in aliquantis huius provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri a subdiacono videantur, de cetero superposito scapulae, sicut decet, utantur orario.

X. De vasibus altarium. Item placuit ut non licet cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.

XI. De lectoribus ecclesiae. Item placuit ut lectores in ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.

XII. De canonicis scripturis. Item placuit ut extra psalmos vel canonicarum scripturarum Novi et Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones.

XIII. Ubi omnes communicant. Item placuit ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et in antiquis canonibus statutum est.

XIV. De oleribus et carnibus. Item placuit ut quicumque in clero cibo carnium non utuntur pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur. Quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis huius officio excommunicatos omnimodis removeri.

XV. De auctore excommunicatorum. Item placuit ut hi qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta. Quae si quis spernit voluntarie se ipsum alienae damnationi tradet.

XVI. De his qui se ipsos interficiunt. Item placuit ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum aut per praecipitium aut suspendium vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.

XVII. De catechumenis defunctis. Item placuit ut catechumenis sine redemptione baptismi defunctis simili modo neque oblationis commemoratio neque psallendi impendatur officium; nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.

XVIII. De corporibus defunctorum. Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est deforis circa murum basilicae usque adeo non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitus murorum cuiuslibet defuncti corpus humetur, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere?

XIX. De benedictione chrismatis. Item placuit ut si quis presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere aut ecclesiam aut altarium consecrare a suo officio deponatur; nam et antiqui hoc canones vetuerunt.

XX. De laicorum gradu. Item placuit ut ex laico ad gradum sacerdotii ante non veniat, nisi prius anno integro in officio lectorati vel subdiaconati disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat. Nam satis reprehensibile est ut qui necdum didicit iam docere praesumat, dum et antiquis hoc patrum institutionibus interdictum sit.

XXI. De collatione fidelium. Item placuit ut si quid ex collatione fidelium aut per festivitates martyrum aut per commemorationes defunctorum offertur, apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore aut semel aut bis in anno inter omnes clericos dividatur. Nam non modica ex ipsa inaequalitate discordia generatur, si unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi defendat.

XXII. De praeceptis canonum antiquorum. Item placuit ut quaecumque praecepta antiquorum canonum, quae modo in concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire. Si quis autem quasi contumax transgreditur illa, necesse est ut de suo degradetur officio.

[8] Relectis capitulis Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante nobis Domino ea quae ad firmitatem catholicae orthodoxae fidei vel quae ad officium ordinis ecclesiastici pertinebant unanimi, sicut oportebat, collatione decrevimus, restat nunc ut ex omnibus his quae per Dei gratiam salubriter statuta sunt, propriam unusquisque nostrum studeat docere atque informare dioecesim. Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita huius concilii constituta aut clericum aut monachum sanae huic doctrinae resistentem invenerit aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia foris eiecerit, ita ut cum huiuscemodi homine nec cibum aliquis fidelium communicare praesumat, noverit se is qui talem recipit et fraternae esse excommunicationi obnoxium et divinae proculdubio sententiae reum. Omnes episcopi dixerunt: Quaecumque a nobis unito per Dei gratiam communi consensu decreta sunt pervigili necesse est sollicitudine observentur, quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant firmitatem propria unusquisque his gestis manu subscribat.

Et post episcoporum subscriptio subsecuta est.

Lucretius episcopus subscripsi.

Andreas episcopus subscripsi.

Martinus episcopus subscripsi.

Cottus episcopus subscripsi.

Ildericus episcopus subscripsi.

Lucetius episcopus subscripsi.

Timotheus episcopus subscripsi.

Maliosus episcopus subscripsi.

actas del segundo concilio de Braga

CONCILIUM BRACARENSE SECUNDUM DUODECIM EPISCOPORUM

habitum anno secundo regis Mironis, die Kalendarum Iuniarum, aera DCX.


[1] Cum Galliciae provinciae episcopi, tam ex Bracarensi quam ex Lucensi synodo, cum suis metropolitanis, praecepto praefati regis simul in metropolitana Bracarensi ecclesia convenissent, id est Martinus, Nitigisius, Remisol, Andreas, Lucetius, Adoric, Wittimer, Sardinarius, Viator, Anila, Polemius, Mailoc, consedentibus his simul episcopis atque universo clero praesente, Martinus Bracarensis ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc Dei credimus provenisse, sanctissimi fratres, ut per ordinationem domini gloriosissimi filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum de visione alterutra gratulemur, sed etiam ea quae ad ordinationem et disciplinam ecclesiasticam pertinent pariter colloquamur. Scriptum est enim in evangeliis, dicente Domino: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum. Nitigisius Lucensis ecclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi, nisi ea quae ad utilitatem nostrarum pertinent animarum divina inspiratione et inchoari et perfici posse. Et ideo unanimes omnes atque id ipsum in Domino sentientes, quaecumque ad instructionem nostram pertinent in medium prolata desideramus agnoscere. Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari, quia cum primum in ecclesia Bracarensi episcoporum concilium congregatum est, post multa quae ad concordiam rectae fidei fuerant roborata aliqua etiam quae regularem sanctorum canonum continent discretionem firmavimus, quorum utilitas ut possit evidentius in memoriam revocari, ipsa si vobis placet epistola in vestra praesentia relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimodis ut in omnium auribus qui hic adstant recitetur.

[2] Recitatis ergo capitulis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata, quae nobis tunc aut varia aut dubia aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo directa sunt et suam immobiliter obtinent firmitatem. Quae autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in primo illo concilio multa simul ingerere, necessarium videtur modo ad notitiam sanctae vestrae caritatis deferri, eo specialiter prospectu, ut spiritali ventilata examine purgentur. Sancti enim patres ac praecessores nostri aut generales synodos undique collecti pro unitate rectae fidei fecerunt, sicut in Nicaea contra Arium CCCXVIII, et in Constantinopoli contra Macedonium CL, et in Epheso contra Nestorium CC, et in Chalcedona contra Eutychen DCXXX, aut certe speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contemptionibus vel emendandis aliquorum neglegentiis collegerunt, et prout eventus culparum aut qualiscumque excessus exegit per singulas quaeque definitas canonum sententias mediante inter eos Dei spiritu conscripserunt, quas oportet nos legere et intellegere et tenere. Et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, illud modo nobis specialius est agendum, ut si quid fortasse extra apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per neglegentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum scripturarum vel antiquorum canonum instituta, adhibito communi consensu, omnia quae displicuerint rationabili iudicio corrigamus. Et primum, si placet, relectis beati apostoli Petri praeceptis, quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter adscripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit agi videtur a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem ducere festinemus, ne fortasse, dum aliis praedicamus, ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur eliquio dicente: Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam Petri epistolam ad locum ubi sacerdotes docet audire. Tunc adlato libro haec ex eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro, consenior. Pascite qui est in vobis gregem Dei providentes, non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum recipiatis inmarcescibilem gloriae coronam.

[3] His relectis omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola beati Petri apostoli recitata sunt, desideramus auxiliante Dei gratia divinis obedire praeceptis et apostolicae epistolae, quae nobis recitata est, in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino, quod absit, iudicio condemnemur, sed ut sanctorum patrum vestigia subsequentes in ipsorum requiem mereamur esse participes, et inmarcescibilem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis accipere mereamur. Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus caritatem, ut has omnes causas singulis capitulis breviter comprehensas, qualiter corrigi debeant, his gestis subter adnectas, quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrorum evidenter fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis, sed etiam successoribus nostris, haec ad perfectionem episcopalis officii decreta proficiant.

I. Ut episcopus ambulet per dioecesim suam, et ante viginti dies Paschae catechumeni doceantur symbolum.

Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas ecclesias episcopi per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et quaecumque officia in ecclesia peraguntur. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debeant ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut, sicut antiqui canones iubent, ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum, quod est Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos clericos discusserint vet docuerint episcopi, alia die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, aut quod nolunt sibi fieri non faciant alteri, et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem iudicii, in quo unusquisque secundum sua opera recepturus est. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

II. Ut episcopus per dioecesim ambulans duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quaerat, et ut clerici non cogantur more servili.

Placuit ut nullus episcoporum, cum per suas dioeceses ambulant, praeter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliquid aliud per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed illa tertia pars pro luminariis ecclesiae vel recuperatione servetur, et singulis annis episcopo inde ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit ecclesiae. Similiter et ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopi non cogantur, quia scriptum est: Neque vi dominantes in clero.

III. Ut episcopus in ordinatione clericorum commodum nullum accipiat.

Placuit ut de ordinationibus clericorum episcopi munera nulla suscipiant, sed sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt gratis dent, et non aliquo pretio gratia Dei et impositio manuum venundetur, quia antiqua definitio patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: Anathema danti et accipienti. Propterea quia aliquanti multis scleribus obruti sancto altario indigne ministrantes non hoc testimonio bonorum actuum sed profusione munerum obtinent, oportet ergo non per gratiam munerum sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium, clericos ordinare.

IV. Ut pro chrisma episcopus nihil accipiat.

Placuit ut modicum balsami, quod benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia singuli tremisses pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur, ne forte quod pro salute animarum per invocationem Sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia emere, ita nos venundare damnabiliter videamur.

V. Ut pro consecratione basilicae episcopus nihil exigat.

Placuit ut quotiens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant, sed si ipsi quidem aliquid ex suo voto obtulerint, non respuatur; si vero aut paupertas illum aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Hoc tantum unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam aut basilicam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levis est ista temeritas, si sine luminariis vel sine sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt, tamquam domus privata, ita consecretur ecclesia.

VI. Ut qui oratorium pro quaestu suo in terra propria fecerit non consecretur.

Placuit ut si quis basilicam non pro devotione fidei sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid ibidem oblatione populi colligitur medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua ipse condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri. Hoc ergo de cetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, ut basilicam quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est tributa, audeat consecrare.

VII. Ut de baptizatis nullus accipiat praemium.

Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc praecipiat, ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerant, nullum illis pignus violenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes hoc timentes filios suos a baptismo retrahunt, qui si forte dum differunt sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum exspolia pertimescentes a baptismi se gratia retraxerunt.

VIII. Ut qui clericum accusaverit et id non probaverit excommunicetur.

Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quae dixit, excommunicationem accusati accusator excipiat.

IX. Ut per singulos annos a metropolitano episcopo Pascha pronuntietur.

Placuit ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata illud omnimodis observetur, ut superventurum ipsius anni Pascha, quoto Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur; quod ceteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes unusquisque in sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, adstanti populo post lectionem evangelicam nuntiet, ut introitum Quadragesimae nullus ignoret, in cuius principium convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes celebrent letanias. Tertio autem die, celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant Quadragesimae servare ieiunia, et mediante Quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.

X. Ut presbyter post cibum non teneat missam pro mortuis.

Placuit ut quia per stultitiam praesumpti nuper erroris aut certe ex veteris Priscillianae adhuc haeresis foetore corruptos cognovimus quosdam presbyteros in huius praesumptionis audacia detineri, ut in missa mortuorum etiam post acceptum merum oblationem ausi sint consecrare: ideoque hoc praefixae evidentis sententiae admonitione servetur, ut si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit reprehensus, id est ut nec ieiunus, sed quocumque iam cibo praesumpto, oblationem consecraverit in altare, continuo ab officio suo privatus a proprio deponatur episcopo.

[4] His ita gestis placuit omnibus pro confirmanda horum observantia propria unumquemque manu subscribere, eo placitorum facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuedtudines reverti voluerit, totius concilii increpatione correptus severissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit imminere sententiam.

Martinus Bracarensis metropolitanae ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Remisol Besensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Lucetius Conimbrensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Adoric Egestanae ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Sardinarius Lamicensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Viator Magnetensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.

Item ex synodo Lucensi.

Nitigisius Lucensis metropolitanae ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Andreas Iriensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Wittimer Auriensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Anila Tudensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Polemius Asturicensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Mailoc Britonensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.