REGULA PAUPERUM COMMILITONUM CHRISTI TEMPLIQUE SALOMONICI. ANNO DOMINI MCXXVIII

REGULA PAUPERUM COMMILITONUM CHRISTI TEMPLIQUE SALOMONICI.

Joannes Michaelensis

ANNO DOMINI MCXXVIII JOANNES MICHAELENSIS

Notizia

Auctor incertus

JOANNIS MICHAELENSIS REGULA TEMPLARIORUM.

(LABBE Concil. X, 923.) CONCILIUM TRECENSE. [(2)] {foot}

[0855A] (2) Acta concilii, tempus et locum enarrans Tyrius, lib. XII, cap. 7, ista scribit: «Concilio in Francia apud Trecas habito, cui interfuerunt dominus Remensis, et dominus Senonensis archiepiscopi, cum suffraganeis suis, Albanensis quoque episcopus, apostolicae sedis legatus, abbates quoque Cisterciensis et Clarevallensis, cum aliis pluribus, instituta est eis regula et habitus assignatus, albus videlicet, de mandato domini Honorii papae, et domini Stephani Hierosolymitani patriarchae. Cumque jam annis novem in eo fuissent proposito, non nisi novem erant: ex tunc coepit eorum numerus augeri, et possessiones multiplicabantur. Postmodum vero tempore domini Eugenii papae, ut dicitur, cruces de panno rubeo, ut inter caeteros essent notabiliores, mantellis suis coeperunt assuere, tam equites quam [0856A] eorum fratres inferiores, qui dicuntur servientes: quorum res adeo crevit in immensum, ut hodie trecentos plus minusve in conventu habeant equites, albis chlamydibus indutos, exceptis aliis fratribus, quorum pene infinitus est numerus. Possessiones autem tam ultra quam citra mare adeo dicuntur habere, ut jam non sit in orbe Christiano provincia, quae praedictis fratribus bonorum suorum portionem non contulerit, et regiis opulentiis pares hodie dicantur habere copias. Qui, quoniam juxta Templum Domini, ut praediximus, in palatio regio mansionem habent, fratres militiae Templi dicuntur. Qui cum diu in honesto se conservassent proposito, professioni suae satis prudenter satisfacientes, neglecta humilitate, quae omnium virtutum custos esse dignoscitur, et in imo sponte sedens non habet unde [0857] casum patiatur, domino patriarchae Hierosolymitano, [0857A] a quo et ordinis institutionem et prima beneficia susceperant, se subtraxerunt, obedientiam ei, quam eorum praedecessores eidem exhibuerant, denegantes; [0858] sed et ecclesiis Dei, eis decimas et primitias [0858A] subtrahentes, et earum indebite turbando possessiones, facti sunt valde molesti.» In quo Templariis militibus, anno suae institutionis nono, una cum Regula assignatus est habitus albus, anno Domini 1128, tempore Honorii papae II.

[0855]

MONITUM.  {Auctor incertus} (MABILL. Annal. Bened. l. LXXV, n. 28.)

Matthaeus, ex priore S. Martini a Campis creatus ab Honorio cardinalis et episcopus Albanensis, sub finem anni superioris cum legati potestate in Galliam missus, ineunte hoc anno Trecis concilium habuit [0857] cui Rainaldus Remorum, et Henricus Senonum cum suis suffraganeis interfuere, multique abbates, in primis Stephanus Cisterciensis et Bernardus Claraevallensis. Tempus habiti concilii discimus ex prologo Regulae militum Templi, quae in illo concilio approbata fuit, nimirum in solemnitate S. Hilarii, anno 1128 ab incarnato Filio Dei, ab inchoatione praedictae militiae nono, quae a magistro Hugone de Paganis sumpsit exordium. Hunc prologum scripsit, et Patrum sententias Joannes Michaelensis jussu concilii ac venerabilis abbatis Claraevallensis, cui creditum ac debitum hoc erat, nempe ut scriba concilii esset. Idem auctor singulos episcopos et abbates commemorat qui concilio adfuere. Abbates hi sunt: abbas Vezeliacensis, scilicet Raynaldus, qui non multo post factus est Lugdunensis archiepiscopus ac sanctae Romanae Ecclesiae legatus; abbas Cisterciensis, scilicet Stephanus: abbas Pontiniacensis Hugo, abbas Triumfontium Rogerius, cui Guido anno sequenti successit; abbas S. Dionisii de Remis, abbas S. Stephani de Divione, abbas Molismensis Guido. Nec defuit supra nominatus abbas Bernardus Claraevallensis, cujus sententiam praescripti libera voce collaudabant. Hunc ad concilium repetitis litteris invitaverat Matthaeus, excusantem quod saevientis acutae febris exusta ardoribus et exhausta sadoribus non valeret sufficere spiritui prompto caro infirma (BERN. ep. XXI); sed tandem jubenti legato parendum fuit. Praeter episcopos et abbates eidem etiam concilio interfuere Albericus Remensis et magister Fulgerius; et ex laicis comes Theobaldus, comesque Nivernensis, et Andreas de Baudimento; denique Hugo militiae magister cum aliquot e suis discipulis, qui modum et observantiam instituti sui Patribus exposuit. Placuit itaque concilio ut eorum Regula a Patribus examinata et approbata, scripto commendaretur. Quod a Joanne Michaelensi scriba concilii factum est. Haec Regula fere tota ex verbis Regulae S. Benedicti contexta est, constatque totidem capitulis, scilicet septuaginta duobus. Ejus auctor a plerisque creditur S. Bernardus; at sufficit ei tribuere librum De laude novae militiae, ad milites Templi, qui Hugoni magistro inscriptus est.

[0857]

REGULA PAUPERUM COMMILITONUM CHRISTI TEMPLIQUE SALOMONICI.

Joannes Michaelensis

PROLOGUS.

[0857A] Omnibus in primis sermo noster dirigitur, quicumque proprias voluntates sequi contemnunt, et summo ac vero regi militare animi puritate cupiunt, ut obedientiae armaturam praeclaram assumere, intentissima cura implendo praeoptent, et perseverando impleant. Hortamur itaque, qui usque nunc [0857B] militiam saecularem, in qua Christus non fuit causa, sed solo humano favore amplexati estis, quatenus horum unitati, quos Dominus ex massa perditionis elegit, et ad defensionem sanctae Ecclesiae gratuita pietate composuit, vos sociandos perenniter festinetis. Ante omnia autem, quicunque es, o Christi miles, tam sanctam conversationem eligens, te circa professionem tuam oportet puram adhibere diligentiam, ac firmam perseverantiam; quae a Deo tam digna, sancta et sublimis esse dignoscitur, ut si pure et perseveranter observetur, inter militantes, qui pro Christo animas suas dederunt, sortem obtinere mereberis. In ipsa namque refloruit jam et reluxit ordo militaris, qui despecto justitiae zelo, non pauperes aut Ecclesias defensare, quod suum erat, sed rapere, spoliare, interficere contendebant. [0858A] Bene igitur nobiscum agitur, quibus Dominus et salvator noster Jesus Christus amicos suos a civitate sancta in continuum Franciae et Burgundiae direxit, qui pro nostra salute veraeque fidei propagatione non cessant animas suas hostiam Deo placentem offerre. Nos ergo cum omni gratulatione ac fraterna [0858B] pietate, precibusque magistri Hugonis, in quo praedicta militia sumpsit exordium, cum Spiritu sancto intimante, ex diversis Ultramontanae provinciae mansionibus in solemnitate sancti Hilarii anno 1128, ab incarnato Dei Filio, ab inchoatione praedictae militiae nono ad Trecas, Deo duce, in unum convenientes, modum et observantiam equestris ordinis per singula capitula ex ore ipsius magistri Hugonis audire meruimus, ac juxta notitiam exiguitatis nostrae scientiae, quod nobis videbatur absurdum, omneque quod in praesenti concilio nequivit esse nobis memorabiliter relatum ac computatum, non levitate, sed consulte, providentiae et discretioni venerabilis Patris nostri Honorii, ac inclyti patriarchae Hierosolymitani Stephani, fertilitate ac necessitate non ignari orientalis religionis [ f. regionis], nec non [0859A] pauperum commilitonum Christi, consilio communis capituli unanimiter commendavimus. Sane autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritatem permaximus numerus religiosorum Patrum, qui in illo concilio divina admonitione convenerunt, commendat; non debemus silenter transire, quibus videntibus, et veras sententias proferentibus, ego Joannes Machaelensis praesentis paginae, jussu concilii ac venerabilis abbatis Claraevallensis [(3)] {foot}

[0859D] (3) S. Bernardum intellige., cui creditum ac debitum hoc erat, humilis scriba esse divina gratia merui.

Nomina Patrum residentium in concilio Trecensi.

Primus quidem resedit Matthaeus Albanensis episcopus, Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae legatus, deinde Rainaldus archiepiscopus Remensis, tertius [0859B] Henricus archiepiscopus Senonensis, dehinc coepiscopi eorum, Ranckedus Carnotensis episcopus, Goflenus Suessionum episcopus, episcopus Parisiensis, episcopus Trecensis, praesul Aurelianensis, episcopus Antisiodorensis, episcopus Meldensis, episcopus Catalaunensis, episcopus Laudunensis, episcopus Belvacensis, abbas Vezeliacensis, qui non multo post factus est Lugdunensis archiepiscopus, ac sanctae Romanae Ecclesiae legatus; abbas Cisterciensis, abbas Pontiniacensis, abbas Trium Fontium, abbas sancti Dionysii de Remis, abbas sancti Stephani de Divione, abbas Moles . . . . [Molismensis]; supra nominatus abbas Bernardus Claraevallensis non defuit, cujus sententiam prescripti libera voce collaudabant. Fuerunt autem et magister Albericus [0860A] Remensis, et magister Fulgerius, ac complures alii, quos longum esset enumerare. Caeterum vero de non litteratis idoneum nobis videtur ut testes amatores veritatis adducantur in medium. Comes Theobaudus, comesque Nivernensis, ac Andreas de Bandinento, intentissima cura quod erat optimum scrutantes, quod eis videbatur absurdum temperantes, in concilio sic assistebant. Ipse vero magister militiae, Hugo nomine, revera non defuit, et quosdam de fratribus suis secum habuit, verbi gratia, fratrem Godefridum, fratrem Rorallum, fratrem Gaufridum Bisol, fratrem Paganum de Monte Desiderii, Archembaudum de Sancto Amano. Iste vero magister Hugo cum suis discipulis modum et observantiam exiguae inchoationis sui militaris ordinis, qui [0860B] ab illo qui dicit: Ego principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII), sumpsit exordium, juxta memoriae suae notitiam supra nominatis Patribus intimavit. Placuit itaque concilio, ut consilium ibi lima et consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum, tamen cum providentia papae Romanorum ac patriarchae Hierosolymitarum, nec non etiam assensu capituli pauperum commilitonum Templi, quod est in Jerusalem, scripto commendaretur, ne oblivioni traderetur, et inenodabiliter servaretur ut recto cursu ad suum conditorem, cujus dulcedo tam mel superat, ut ei comparatum velut absynthium sit amarissimum, pervenire digne mereantur, praestante cui militant, et militare queant per infinita saeculorum saecula. Amen.

INCIPIT REGULA PAUPERUM COMMILITONUM SANCTAE CIVITATIS. [0859]

I.— Qualiter divinum officium audiant. [0859C]

Vos quidem propriis voluntatibus abrenuntiantes, atque alii pro animarum salute vobiscum ad terminum cum equis et armis summo regi militantes, matutinas, et omne servitium integrum, secundum canonicam iustitutionem, ac regularium doctorum sanctae civitatis consuetudinem, pio ac puro affectu audire universaliter studeatis. Idcirco vobis, venerabiles fratres, maxime debetur, quia praesentis vitae luce despecta, contemptoque vestrorum corporum cruciatu, saevientem mundum pro Dei amore vilescere perenniter promisistis; divino cibo refecti ac satiati, et dominicis praeceptis eruditi et firmati, post mysterii divini consummationem nullus pavescat [0859D] ad pugnam, sed paratus sit ad coronam.

II.— Quot orationes Dominicas, si Dei servitium audire nequiverint, dicant.

Caeterum, si aliquis frater negotio orientalis [0860C] Christianitatis forte remotus (quod saepius evenisse non dubitamus) pro tali absentia Dei servitium non audierit: pro matutinis, tredecim orationes Dominicas; ac pro singulis horis, septem; sed pro vesperis, novem dicere collaudamus, ac libera voce unanimiter affirmamus. Isti etenim in salutifero labore ita directi, non possunt accurrere hora competenti ad divinum officium. Sed, si fieri potest, horae constitutae non praetereant ante institutum debitum.

III.— Quid agendum pro fratribus defunctis.

Quando vero quilibet fratrum remanentium, morti, quae nulli parcit, impendit quod est impossibile auferri: capellanis ac clericis vobiscum ad terminum charitative summo sacerdoti servientibus, creditum [0860D] officium et missam solemniter pro ejus anima Christo animi puritate jubemus offerre, fratres autem ibi astantes, et in orationibus pro fratris defuncti salute pernoctantes, centum orationes Dominicas [0861A] usque ad diem septimum pro fratre defuncto persolvant; ab illo die quo eis obitus fratris denuntiatus fuerit, usque ad praedictum diem, centenarius numerus perfectionis integritatem cum fraterna observatione habeat. Adhuc nempe divina ac misericordi charitate deprecamur, atque pastorali auctoritate jubemus, ut quotidie, sicuti fratri in vicibus dabatur et debetur, ita quod est necessarium sustentationi hujus vitae, in cibo et potu tantum, cuidam pauperi donec ad quadragesimum diem impendatur. Omnes enim alias oblationes, quas in morte fratrum, et in Paschali solemnitate, caeterisque solennitatibus, Domino, pauperum commilitonum Christi spontanea paupertas indiscrete reddere consueverat, omnino prohibemus.

IV.— Capellani victum et vestitum tantum habeant. [0861B]

Alias vero oblationes, et omnia eleemosynarum genera, quoquo modo fiant, capellanis, vel aliis ad tempus manentibus, unitati communis capituli reddere pervigili cura praecipimus. Servitores itaque ecclesiae victum et amictum, secundum auctoritatem tantum habeant, et nihil amplius habere praesumant, nisi magistri sponte charitative dederint.

V.— De militibus defunctis qui sunt ad terminum.

Sunt namque milites in domo Dei, templique Salomonis, ad terminum misericorditer nobiscum degentes. Unde ineffabili miseratione vos rogamus, deprecamur, et ad ultimum obnixe jubemus, ut si interim tremenda potestas ad ultimum diem aliquem [0861C] perduxerit, divino amore, ac fraterna pietate, septem dies sustentationis, pro anima ejus, quidam pauper habeat.

VI.— Ut nullus frater remanens oblationem faciat.

Decrevimus, ut superius dictum est, quod nullus fratrum remanentium aliam oblationem agere praesumat: sed die noctuque mundo corde in sua professione maneat, ut sapientissimo prophetarum in hoc se aequipollere valeat: Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV), et in morte mea mortem Domini imitabor: quia sicut Christus pro me animam suam posuit, ita et ego pro fratribus animam ponere sum paratus. Ecce competentem oblationem: ecce hostiam viventem Deoque placentem.

VII.— De immoderata statione. [0861D]

Quod autem auribus nostris verissimus testis insonuit, videlicet immoderata statione et sine mensura stando divinum officium vos audire: ita fieri non praecipimus, imo vituperamus: sed finito psalmo Venite exsultemus Domino, cum invitatorio et hymno, omnes sedere tam fortes quam debiles, propter scandalum evitandum, nos jubemus. Vobis vero residentibus, unoquoque psalmo finito, in recitatione Gloria Patri, de sedibus vestris ad altaria supplicando, ob reverentiam sanctae Trinitatis ibi nominatae, surgere, et debilibus inclinare demonstramus. Sic etiam in recitatione evangelii, et ad Te Deum laudamus, et per totas laudes, donec finito Benedicamus Domino, stare ascribimus, et eamdem [0862A] regulam in matutinis sanctae Mariae teneri jubemus.

VIII.— De refectione conventus.

In uno quidem palatio, sed melius dicitur refectorio, communiter vos cibum accipere credimus, ubi, quando aliquid necessarium fuerit, pro signorum ignorantia, leniter ac privatim quaerere oportet. Sic omni tempore quae vobis necessaria sunt cum omni humilitate et subjectione reverentiae petite ad mensam, cum Apostolus dicat: Panem tuum cum silentio manduca (II Thess. III). Et Psalmista vos animare debet, dicens: Posui ori meo custodiam, id est apud me deliberavi, ut non delinquerem in lingua (Psal. XXXVIII), id est, custodiebam os meum ne male loquerer.

IX.— De lectione. [0862B]

In prandio et coena semper sit sancta lectio recitata. Si Dominum diligimus, salutifera ejus verba atque praecepta intentissima aure desiderare debemus. Lector autem lectionum vobis indicat silentium.

X.— De carnis refectione.

In hebdomada namque, nisi Natalis dies Domini, vel Pascha, vel festum sanctae Mariae, aut Omnium Sanctorum evenerit, vobis ter refectio carnis sufficiat: quia assueta carnis comestio intelligitur honorosa [ f. onerosa] corruptio corporum. Si vero in die Martis tale jejunium evenerit, ut esus carnium retrahatur, in crastino abundanter vobis impendatur. Die [0862C] autem Dominico omnibus militibus remanentibus, nec non capellanis, duo fercula in honorem sanctae resurrectionis bonum et idoneum indubitanter videtur. Alii autem, videlicet armigeri et clientes, uno contenti, cum gratiarum actione permaneant.

XI.— Qualiter manducare milites debeant.

Duos et duos manducare generaliter oportet, ut solerter unus de altero provideat, ne asperitas vitae, vel furtiva abstinentia in omni prandio intermisceatur. Hoc autem juste judicamus, ut unusquisque miles aut frater aequalem et aequipollentem vini mensuram per se solus habeat.

XII.— Ut aliis diebus duo aut tria leguminum fercula sufficiant.

Aliis nam diebus, videlicet secunda et quarta feria, [0862D] necnon et Sabbato, duo aut tria leguminum vel aliorum ciborum fercula, aut, ut ita dicam, cocta pulmentaria, omnibus sufficere credimus; et ita teneri jubemus, ut forte qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur.

XIII.— Quo cibo sexta feria reficere oportet.

Sexta autem feria cibum quadragesimalem ob reverentiam passionis omni congregationi, remota infirmorum imbecillitate, semel sufficere a festo Omnium Sanctorum usque in Pascha, nisi natalis dies Domini vel festum sanctae Mariae aut apostolorum evenerit, collaudamus. Alio vero tempore, nisi generale jejunium evenerit, bis reficiantur.

XIV.— Post refectionem semper gratias referant.

Post prandium vero et coenam semper in ecclesiae, [0863A] si prope est, vel si ita non est, in eodem loco, summo procuratori nostro, qui est Christus, gratias, ut decet, cum humiliato corde referre inenodabiliter praecipimus; famulis aut pauperibus fragmenta, panibus tamen integris reservatis, distribuere fraterna charitate debent et jubentur.

XV.— Ut decimus panis semper eleemosynario detur.

Licet paupertatis praemium, quod est regnum coelorum, pauperibus procul dubio debeatur, vobis tamen, quos Christiana fides de illis indubitanter fatetur, decimum totius panis quotidie eleemosynario vestro dare jubemus.

XVI.— Ut collatio sit in arbitrio magistri.

Cum vero sol orientalem regionem deserit, et ad Ibernam [ f. Iberiam] descendit, audito signo, ut [0863B] est ejusdem regionis consuetudo, omnes ad completas oportet incedere vos, ac prius generalem collationem sumere peroptamus. Hanc autem collationem in dispositione et arbitrio magistri ponimus, ut quando voluerit de aqua, et quando jubebit misericorditer ex vino temperato competenter recipiatur. Verum hoc non ad nimiam satietatem oportet et in luxu fieri, sed parcius, quia apostatare etiam sapientes videmus.

XVII.— Ut finitis completis silentium teneatur.

Finitis itaque completis ad stratum ire oportet. Fratribus igitur a completoriis exeuntibus nulla sit denuo licentia loqui in publico, nisi necessitate cogente; armigero autem suo quae dicturus est, leniter dicat. Est vero forsitan ut in tali intervallo vobis de [0863C] completorio exeuntibus, maxima necessitate cogente, de militari negotio, aut de statu domus nostrae, quia dies ad hoc vobis sufficere non creditur, cum quadam fratrum parte ipsum magistrum, vel illum cui domus dominium post magistrum est debitum, oporteat loqui. Hoc autem ita fieri jubemus, et ideo quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X), et alibi: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII). In illo colloquio scurrilitates et verba otiosa ac risum moventia omnino prohibemus, et vobis ad lectulum euntibus Dominicam orationem, si aliquis quid stultum est locutus, cum humilitate et puritatis devotione dicere jubemus.

XVIII.— Ut fatigati ad matutinas non surgant.

[0863D] Fatigatos nempe milites non ita, ut vobis est manifestum, surgere ad matutinas collaudamus; sed assensu magistri, vel illius cui creditum fuerit a magistro, eos quiescere, et tredecim orationes constitutas sic cantare, ut mens ipsorum voci concordet, juxta illud Prophetae; Psallite Domino sapienter (Psal. XLVIII); et illud: In conspectu angelorum, psallam tibi (Psalm. CXXXVII): vos unanimes collaudamus. Hoc autem in arbitrio magistri semper consistere debet.

XIX.— Ut communitas victus inter fratres servetur.

Legitur in divina pagina: Dividebatur singulis, prout cuique opus erat (Act. II). Ideo non dicimus, ut sit personarum acceptio sed infirmitatum debet [0864A] esse consideratio. Ubi autem qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur; qui vero indiget humiliet se pro infirmitate, non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace. Hoc autem prohibemus, ut nulli immoderatam abstinentiam amplecti liceat, sed communem vitam instanter teneant.

XX.— De qualitate et modo vestimenti.

Vestimenta autem unius coloris semper esse jubemus, verbi gratia alba, vel nigra, vel, ut ita dicam, burella. Omnibus autem militibus professis in hieme et in aestate, si fieri potest, alba vestimenta concedimus, ut qui tenebrosam vitam postposuerint, per liquidam et albam suo conditori se reconciliari agnoscant. Quid albedo, nisi integra castitas? Castitas [0864B] securitas mentis, sanitas corporis est. Nisi enim unusquisque miles castus perseveraverit, ad perpetuam requiem venire, et Deum videre non poterit; testante apostolo Paulo: Pacem sectamini cum omnibus et castimoniam, sine qua nemo videbit Dominum (Hebr. XII). Sed quia hujusmodi indumentum, arrogantiae ac superfluitatis aestimatione carere debet: talia habere omnibus jubemus, ut solus leniter per se vestire et exuere, et calceare ac discalceare valeat. Procurator hujus ministerii pervigili cura hoc vitare praesumat, ne nimis longa aut nimis curta, sed mensurata ipsis utentibus, secundum uniuscujusque quantitatem, suis fratribus tribuat. Accipientes itaque nova, vetera semper reddant in [0864C] praesenti, reponenda in camera, vel ubi frater, cujus est ministerium, decreverit, propter armigeros et clientes, et quandoque pro pauperibus.

XXI.— Quod famuli vestimenta alba, hoc est pallia, non habeant.

Hoc nempe, quod erat in domo Dei ac suorum militum Templi, sine discretione ac consilio communis capituli, obnixe contradicimus, et funditus quasi quoddam vitium peculiare amputare praecipimus. Habebant enim olim famuli et armigeri alba vestimenta, unde veniebant damna importabilia. Surrexerunt namque in ultramontanis partibus quidam pseudofratres, conjugati et alii, dicentes se esse de Templo, cum sint de mundo. Hi nempe tantas contumelias totque damna militari ordini acquisierunt, [0864D] et clientes remanentes plurima scandala oriri inde superbiendo fecerunt. Habeant igitur assidue nigra: sed si talia non possint invenire, habeant qualia inveniri possunt in illa provincia qua degunt, aut quod vilius unius coloris comparari potest, videlicet burella.

XXII.— Quod milites remanentes tantum alba habeant.

Nulli ergo concessum est candidas chlamydes deferre, aut alba palla habere, nisi nominatis militibus Christi.

XXIII.— Ut pellibus agnorum utantur.

Decrevimus communi consilio, ut nullus frater remanens, pelles perenniter, aut pelliciam, vel aliquid tale, quod ad usum corporis pertineat, etiamque [0865A] coopertorium, nisi agnorum vel arietum, habeat.

XXIV.— Ut vetusta armigeris dividantur.

Procurator vel dator pannorum omni observantia veteres semper armigeris et clientibus, et quandoque pauperibus, fideliter aequaliterque erogare intendat.

XXV.— Cupiens optima, deteriora habeat.

Si aliquis frater remanens, ex debito, aut ex motu superbiae, pulchra vel optima habere voluerit, ex tali praesumptione procul dubio vilissima merebitur.

XXVI.— Ut quantitas et qualitas vestimentorum servetur.

Quantitatem secundum corporum magnitudinem [0865B] largitatemque vestimentorum observare oportet: dator pannorum sit in hoc curiosus.

XXVII.— Ut dator pannorum in primis aequalitatem servet.

Longitudinem, ut superius dictum est, cum aequali mensura, ne vel susurronum vel comminatorum [ f. eriminatorum] aliquid oculos notare praesumat, procurator fraterno intuitu consideret, et in omnibus supradictis, Dei retributionem humiliter cogitet.

XXVIII.— De superfluitate capillorum.

Omnes fratres, remanentes principaliter, ita tonsos habere capillos oportet, ut regulariter ante et retro, et ordinate, considerare possint; et in barba, et in grennionibus eadem regula indeclinabiliter [0865C] observetur, ne superfluitas, aut facetiae vitium denotetur.

XXIX.— De rostris et laqueis.

De rostris et laqueis manifestum est esse gentilitium. Et cum abominabile hoc omnibus agnoscatur, prohibemus et contradicimus, ut aliquis ea non habeat, imo prorsus careat. Aliis autem ad tempus famulantibus, rostra, et laquea, et capillorum superfluitatem, et vestium immoderatam longitudinem, habere non permittimus, sed omnino contradicimus. Servientibus enim summo conditori munditia interius exteriusque valde necessaria, eo ipso attestante, qui ait: Estote mundi, quia ego mundus sum.

XXX.— De numero equorum et armigerorum.

[0865D] Unicuique vestrorum militum tres equos licet habere, quia domus Dei templique Salomonis eximia paupertas amplius non permittit impraesentiarum augere, nisi cum magistri licentia.

XXXI.— Nullus armigerum gratis servientem feriat.

Solum autem armigerum singulis militibus eadem causa concedimus. Sed si gratis et charitative ille armiger cuiquam militi fuerit, non licet ei cum verberare, nec etiam qualibet culpa pereutere.

XXXII.— Qualiter ad tempus remanentes recipiantur.

Omnibus militibus servire Jesu Christo animi puritate in eadem domo ad terminum cupientibus, [0866A] equos in tali negotio quotidiano idoneos, et arma, et quidquid ei necessarium fuerit, emere fideliter jubemus. Deinde vero, ex utraque parte aequaliter servata, bonum et utile appreciari equos judicavimus. Habeatur itaque pretium in scripto, ne tradatur oblivioni: et quidquid militi, vel ejus equis, vel armigero, erit necessarium, adjunctis et ferris equorum secundum facultatem domus, ex eadem domo fraterna charitate impendatur. Si vero interim equos suos miles aliquo eventu in hoc servitio amiserit, magister, prout facultas domus hoc exigit, alios administrabit. Adveniente autem termino repatriandi, medietatem pretii ipse miles divino amore concedat, alteram ex communi fratrum, si ei placet, recipiat.

XXXIII.— Quod nullus juxta propriam voluntatem incedat. [0866B]

Convenit his nempe militibus, qui nihil sibi Christo charius existimant, propter servitium, secundum quod professi, et propter gloriam summae beatitudinis, vel metum gehennae, ut obedientiam indesinenter magistro teneant. Tenenda est itaque, ut mox, ubi aliquid imperatum a magistro fuerit, vel ab illo cui magister mandatum dederit, sine mora, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciant in faciendo De talibus enim ipsa Veritas dicit: Ab auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII).

XXXIV.— Si licet ire per villam sine jussu magistri.

Ergo hospitales milites propriam voluntatem relinquentes, [0866C] et alios ad terminum servientes, deprecamur, et firmiter eis jubemus, ut sine magistri licentia, vel cui creditum hoc fuerit, in villam ire non praesumant, praeterquam noctu ad sepulcrum, et ad stationes quae intra muros sanctae civitatis continentur.

XXXV.— Si licet eum ambulare solum.

Hi vero ita ambulantes, non sine custode, id est milite aut fratre remanente, nec in die nec in nocte iter inchoare audeant. In exercitu namque postquam hospitati fuerint, nullus miles, vel armiger, aut alius, per atria aliorum militum causa videndi, vel cum aliquo loquendi, sine jussu, ut dictum est superius, incedat. Itaque consilio affirmamus, [0866D] ut in tali domo ordinata a Deo, nullus secundum proprietatem militet aut quiescat: sed secundum magistri imperium totus sic incumbat, ut, illam Domini sententiam imitari valeat, qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. V).

XXXVI.— Ut nullus nominatim quod ei necessarium erit quaerat.

Hanc proprie consuetudinem inter caetera ascribere jubemus, et cum omni consideratione ob quaerendi vitium teneri praecipimus. Nullus igitur frater remanens, assignanter et nominatim equum aut equitaturam, vel arma quaerere debet. Quomodo ergo? Si vero ejus infirmitas, aut equorum suorum debilitas, vel armorum suorum gravitas, tali [0867A] esse agnoscitur, ut sic incedere sit damnum commune, veniat magistro, vel cui est debitum ministerium post magistrum, et causam vera fide et pura ei demonstret; inde namque in dispositione magistri, vel post eum procuratoris, res se habeat.

XXXVII.— De frenis et calcaribus.

Nolumus ut omnino aurum vel argentum, quae sunt divitiae peculiares, in frenis et pectoralibus, nec calcaribus, vel in strevis, unquam appareant, nec alicui fratri remanenti emere liceat. Si vero charitative talia vetera instrumenta data fuerint, aurum vel argentum taliter coloretur, ne splendidus color vel decor caeteris arrogantia videatur. Si [0867B] nova data fuerint, magister de talibus quod voluerit faciat.

XXXVIII.— Tegimen in hastis et clypeis non habeatur.

Tegimen autem in clypeis et hastis, et furellis in lanceis, non habeatur, quia hoc non proficuum, imo damnum nobis intelligitur.

XXXIX.— De licentia magistri.

Licet magistro cuiquam dare equos, vel arma, vel quamlibet rem cuilibet dare.

XL.— De mala et sacco.

Sacculus et mala cum firmatura non conceduntur; sic exponentur, ne habeant absque magistri licentia, vel cui creduntur domus post eum negotia. In hoc praesenti capitulo procuratores et per diversas [0867C] provincias degentes non continentur, nec ipse magister intelligitur.

XLI.— De legatione litterarum.

Nullatenus cuiquam fratrum liceat a parentibus suis, neque a quoquam hominum, nec sibi invicem, accipere vel dare, sine jussu magistri vel procuratoris. Postquam licentiam frater habuerit, in praesentia magistri, si ei placet, legantur. Si vero et a parentibus ei quidquam directum fuerit, non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit magistro. In hoc autem capitulo magister et domus procuratores non continentur.

XLII.— De fabulatione propriarum culparum.

Cum omne verbum otiosum generare agnoscatur peccatum, quid ipsi jactantes de propriis culpis [0867D] ante districtum judicem dicturi sunt? Ostendit certe propheta, si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet interdum faceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari. Vetamus igitur et audacter contradicimus, ne aliquis frater remanens, ut melius dicam, stultitias, quas in saeculo in militari negotio tam enormiter egit, et carnis delectationes miserrimarum mulierum, cum fratre suo, vel alio aliquo, vel de alio commemorare audeat; et, si forte referentem aliquem talia audierit, obmutescere faciat, vel quantocius poterit cito pede obedientiae inde discedat, et olei venditori aurem cordis non praebeat.

XLIII.— De quaestu et acceptione.

Verum enimvero si aliqua res sine quaestu cuilibet [0868A] fratri data gratis fuerit, deferat magistro vel dapifero; si vero aliter suus amicus vel parens dare nisi ad opus suum noluerit, hoc prorsus non recipiat, donec licentiam a magistro suo habeat. At cui res data fuerit, non pigeat illi, si alteri datur, imo pro certo sciat, quia si inde irascitur contra Deum agit. In hac autem praedicta regula ministratores non continentur, quibus specialiter hoc ministerium debetur et conceditur de mala et sacco.

XLIV.— De manducariis equorum.

Utilis res est cunctis, hoc praeceptum a nobis constitutum ut indeclinabiliter amodo teneatur. Nullus autem frater facere praesumat manducaria linea vel lanea, idcirco principaliter facta; nec habeat ulla, excepto profinello.

XLV.— Ut cambiare vel quaerere nullus audeat, [0868B]

Nunc aliquid restat, ut nullus praesumat cambiare sua, frater cum fratre, sine licentia magistri; et aliquid quaerere, nisi frater fratri, et sit res parva, vilis, non magna.

XLVI.— Ut nullus avem cum ave capiat, nec cum capiente incedat.

Quod nullus hactenus avem cum ave accipere audeat nos communiter judicamus. Non convenit enim religioni sic cum mundanis delectationibus inhaerere, sed Domini praecepta libenter audire, orationibus frequenter incumbere, mala sua cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri. Cum homine quidem talia operante cum [0868C] accipitre, vel alia ave, nullus frater remanens hac principali causa ire praesumat.

XLVII.— Ut nullus feram arcu vel balista percutiat.

Cum omni religione ire decet, simpliciter, et sine risu, humiliter, et non multa verba, sed rationabilia loqui, et non sic clamosa in voce. Specialiter injungimus et praecipimus omni fratri professo, ne in bosco cum arcu aut balista aut jaculari audeat: nec cum illo qui hoc fecerit ideo pergat, nisi gratia eum custodiendi a perfido gentili, nec cum cane sit ausus clamare vel garrulare; nec equum suum, cupiditate accipiendi feram, pungat.

XLVIII.— Ut leo semper feriatur.

Nam est certum, quod vobis specialiter creditum [0868D] est et debitum, pro fratribus vestris animas ponere, atque incredulos, qui semper Virginis Filio minitantur, de terra delere. De leone enim hoc legimus quia ipse circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V); et manus ejus contra omnes, omniumque manus contra eum (Gen. XVI).

XLIX.— De omni re super vos quaesita judicium audite.

Novimus quidem persecutores sanctae Ecclesiae innumerabiles esse, et hos, qui contentionem non amant, incessanter crudeliusque inquietare festinant. In hoc igitur concilii sententia serena consideratione pendeat, ut si aliquis in partibus orientalis regionis, aut in quocunque alio loco, super vos rem aliquam quaesierit vobis per fideles et veri [0869A] amatores judices audire judicium praecipimus; et quod justum fuerit, indeclinabiliter vobis facere praecipimus.

L.— Ut haec regula in omnibus teneatur.

Haec eadem regula, in omnibus rebus vobis immerito ablatis, perenniter jubemus ut teneatur.

LI.— Quod licet omnibus militibus professis terram et homines habere.

Divina, ut credimus, providentia a vobis in sanctis locis sumpsit exordium hoc genus novum religionis, ut videlicet religioni militiam admisceretis, et sic religio per militiam armata procedat, hostem sine culpa feriat. Jure igitur judicamus, cum milites Templi dicamini, vos ipsos, ob insigne meritum et speciale probitatis, domum, terram et homines [0869B] habere, et agricolas possidere, et juste eos regere, et institutum debitum vobis specialiter debetur impendi.

LII.— Ut de male habentibus cura pervigil habeatur.

Male habentibus fratribus supra omnia adhibenda est cura pervigil, ut quasi Christo eis serviatur: ut illud Evangelicum: Infirmus fui, et visitastis me, memoriter teneatur. Hi etenim diligenter ac patienter portandi sunt, quia de talibus superna retributio indubitanter acquiritur.

LIII.— Ut infirmis necessaria semper dentur.

Procuratoribus vero infirmantium omni observantia atque pervigili cura praecipimus, ut quaecunque sustentationi diversarum infirmitatum sunt necessaria, [0869C] fideliter ac diligenter juxta domus facultatem eis administrent, verbi gratia, carnem et volatilia, et caetera, donec sanitati restituantur.

LIV.— Ut alter alterum ad iram non provocet.

Praecavendum nempe non modicum est, ne aliquis aliquem commovere ad iram praesumat: quia propinquitatis et divinae fraternitatis tam pauperes quam potentes, summa clementia aequaliter astrinxit.

LV.— Quomodo fratres conjugati habeantur.

Fratres autem conjugatos hoc modo habere vobis permittimus: ut, si fraternitatis vestrae beneficium et participationem petunt, uterque suae substantiae portionem, et quidquid amplius acquisierint, unitati communis capituli post mortem concedant, et interim [0869D] honestam vitam exerceant, et bonum agere fratribus studeant, sed veste candida, et chlamyde alba non incedant. Si vero maritus ante obierit, partem suam fratribus relinquat: et conjux de altera, vitae sustentamentum habeat. Hoc enim injustum consideramus, ut cum fratribus Deo castitatem promittentibus fratres hujusmodi in una eademque domo maneant.

LVI.— Ut amplius sorores non habeantur.

Sorores quidem amplius periculosum est coadunare, quia antiquus hostis femineo consortio complures expulit a recto tramite paradisi. Itaque, fratres charissimi, ut integritatis flos inter vos semper appareat, hac consuetudine amodo uti non licet.

LVII.— Ut fratres Templi cum excommunicatis non participent. [0870A]

Hoc, fratres, valde cavendum atque timendum est, ne aliquis ex Christi militibus homini excommunicato nominatim ac publice, aliquo modo se jungere, aut res suas accipere praesumat, ne anathema maranatha similiter fiat. Si vero interdictus tantum fuerit, cum eo participationem habere, et rem suam caritative accipere, non immerito licebit.

LVIII.— Qualiter milites saeculares recipiantur.

Si quis miles ex massa perditionis, vel alter saecularis, saeculo volens renuntiare, vestram communionem et vitam velit eligere, non ei statim assentiantur, sed juxta illud Pauli, probate spiritus si ex Deo sunt, et sic ei ingressus concedatur. Legatur igitur [0870B] regula in ejus praesentia: et si ipse praeceptis expositae Regulae diligenter obtemperaverit, tunc si magistro et fratribus eum recipere placuerit, convocatis fratribus desiderium et petitionem suam cunctis animi puritate patefaciat. Deinde vero terminus probationis in consideratione et providentia magistri, secundum honestatem vitae potentis, omnino pendeat.

LIX.— Ut omnes fratres ad secretum consilium non vocentur.

Non semper omnes fratres ad consilium convocare jubemus: sed quod idoneos et consilio providos magister cognoverit. Cum autem de majoribus tractare voluerit, ut est dare communem terram, [0870C] vel de ipso ordine disceptare, aut fratrem recipere; tunc omnem congregationem, si magistro placet, convocare est competens; auditoque communis capituli consilio, quod melius et utilius magister consideraverit, illud agatur.

LX.— Quod cum silentio orare debeant.

Orare fratres, prout animi et corporis affectus postulaverit, stando vel sedendo, tamen summa cum reverentia, simpliciter, et non clamose, ut unus alium non conturbet, communi consilio jus bemus

LXI.— Ut fidem servientium accipiant.

Agnovimus nempe complures ex diversis provinciis, tam clientes, quam armigeros, pro animarum salute animo ferventi ad terminum cupientes in [0870D] domo nostra mancipari. Utile est autem, ut fidem eorum accipiatis, ne forte veteranus hostis in Dei servitio aliquid furtive vel indecenter eis intimet, vel a bono proposito repente exterminet.

LXII.— Ut pueri, quandiu sunt parvi, non accipiantur inter fratres Templi.

Quamvis regula sanctorum Patrum pueros in congregatione permittat habere, nos de talibus non collaudamus vos unquam onerare. Qui vero filium suum, vel propinquum, in militari religione perenniter dare voluerit, usque ad annos, quibus viriliter armata manu possit inimicos Christi de terra sancta delere, eum nutriat; dehinc secundum regulam in medio fratrum pater vel parentes eum statuant, et suam petitionem cunctis patefaciant. Melius est enim [0871A] in pueritia non vovere, quam, posteaquam vir factus fuerit, enormiter retrahere.

LXIII.— Ut senes semper venerentur.

Senes autem pia consideratione secundum virium imbecillitatem supportare ac diligenter honorare oportet: et nullatenus in his quae corporis sunt necessaria districte teneantur, salva tamen auctoritate Regulae.

LXIV.— De fratribus qui per diversas provincias proficiscuntur.

Fratres vero qui per diversas provincias diriguntur, Regulam, in quantum vires expetunt, servare in cibo et potu et caeteris studeant, et irreprehensibiliter vivant, ut ab his qui foris sunt bonum testimonium habeant, religionis propositum nec verbo nec [0871B] actu polluant, sed maxime omnibus, quibus se conjunxerint, sapientiae et bonorum operum exemplum et condimentum praebeant. Apud quem hospitari decreverint, fama optima sit decoratus: et, si fieri potest, domus hospitis in illa nocte non careat lumine, ne tenebrosus hostis occisionem, quod absit! inferat. Ubi autem milites non excommunicatos congregari audierint, illuc pergere, non considerantes tam temporalem utilitatem quam aeternam animarum illorum salutem, dicimus. Illis autem fratribus in ultramarinis partibus spe subvectionis ita directis, hac conventione eos qui militari ordini se jungere perenniter voluerint recipere collaudamus: ut in praesentia episcopi illius provinciae uterque conveniat, [0871C] et voluntatem petentis praesul audiat. Audita itaque petitione, mittat eum frater ad magistrum et ad fratres qui sunt in Templo quod est in Jerusalem, et si vita ejus est honesta talique consortio digna, misericorditer suscipiatur, si magistro et fratribus bonum videtur. Si vero interim obierit, pro labore et fatigatione, quasi uni ex fratribus, totum beneficium et fraternitas pauperum et commilitonum Christi ei impendatur.

LXV.— Ut victus aequaliter omnibus distribuatur.

Illud quoque congrue et rationabiliter manutenendum censemus, ut omnibus fratribus remanentibus victus secundum loci facultatem aequaliter tribuatur: non enim est utilis personarum acceptio, sed infirmitatum necessaria est consideratio.

LXVI.— Ut milites Templi decimas habeant. [0871D]

Credimus namque relictis affluentibus divitiis vos spontaneae paupertati esse subjectos, unde decimas vobis communi vita viventibus juste habere hoc modo demonstravimus. Si Episcopus Ecclesiae, cui decima juste debetur, vobis charitative eam dare voluerit, assensu communis capituli de illis decimis quas tunc Ecclesia possidere videtur vobis tribuere debet. Si autem laicus quilibet adhuc illam vel ex patrimonio suo damnabiliter amplectitur, et seipsum in hoc valde redarguens, vobis eamdem reliquerit, ad nutum ejus qui praeest tantum, sine consensu capituli id agere potest.

LXVII.— De levibus et gravibus culpis.

Si aliquis frater loquendo, vel militando, aut aliter, [0872A] aliquid leve deliquerit, ipse ultro delictum suum satisfaciendo magistro ostendat. De levibus, si consuetudinem non habeant, levem poenitentiam habeat. Si vero eo tacente per aliquem alium culpa cognita fuerit, majori et evidentiori subjaceat disciplinae et emendationi. Si autem grave erit delictum, retrahatur a familiaritate fratrum, nec cum illis simul in eadem mensa edat, sed solus refectionem sumat. Dispensationi et judicio magistri totum incumbat, ut salvus in judicii die permaneat.

LXVIII.— Qua culpa frater non amplius recipiatur.

Ante omnia providendum est ne quis frater potens aut impotens, fortis aut debilis, volens se exaltare et paulatim superbire, ac culpam suam defendere indisciplinatus maneat: sed, si emendare noluerit, ei [0872B] districtior correptio accedat. Quod si piis admonitionibus, et fusis pro eo orationibus, emendare noluerit, sed in superbia magis ac magis se erexerit, tunc, secundum Apostolum, de pio eradicetur grege: Auferte malum ex vobis (I Cor. V); necesse est ut a societate fratrum fidelium ovis morbida removeatur. Caeterum magister, qui baculum et virgam manu tenere debet (baculum videlicet, quo aliorum virium imbecillitates sustentet, virgam quoque qua vitia delinquentium zelo rectitudinis feriat), consilio patriarchae et spiritali consideratione id agere studeat, ne, ut ait beatus Maximus, aut solutior lenitas cohibentiam peccantis, aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem.

LXIX.— Ut a Paschali solemnitate usque ad festum Omnium Sanctorum unam camisiam lineam tantum sumere habeat. [0872C]

Interea, pro nimio ardore orientalis regionis, misericorditer consideramus, ut a Paschali festivitate usque ad Omnium Sanctorum solemnitatem unicuique una camisia linea tantum, non ex debito, sed sola gratia detur, illi dico qui ea uti voluerit: alio autem tempore generaliter omnes camisias laneas habeant.

LXX.— Quot et quales panni in lecto sint necessarii.

Singulorum quidem, non aliter, per singula lecta dormientium dormire, nisi permaxima causa vel necessitas evenerit, communi consilio collaudamus. [0872D] Lectualia vel lectisternia moderata dispensatione magistri unusquisque habeat: credimus enim potius saccum, culcitram, et coopertorium unicuique sufficere. Qui vero ex his uno carebit, carpitam habeat, et in omni tempore tegmine lineo, id est veluso, frui bene licebit: vestiti autem camisiis dormiant, et cum femoralibus semper dormiant. Dormientibus itaque fratribus, jugiter usque mane nunquam desit lucerna.

LXXI.— De vitanda murmuratione.

Aemulationes, invidias, livorem, murmur, susurrationes, detractiones, divina admonitione, vitare, et quasi quamdam pestem fugere, vobis praecipimus. Studeat igitur unusquisque vigilante animo, ne fratrem suum culpet aut reprehendat, sed illud [0873A] Apostoli studiose secum animadvertat: Ne sis criminator, nec susurro in populo (Levit. XIX). Cum autem fratrem liquido aliquid peccasse agnoverit, pacifice et fraterna pietate, juxta Domini praeceptum, inter se et illum solum corripiat: et, si eum non audierit, alium fratrem adhibeat: sed si utrumque contempserit, in conventu publice objurgetur coram omnibus. Magnae enim caecitatis sunt, qui aliis detrahunt; et nimiae infelicitatis sunt, qui se a livore minime custodiunt: unde in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur.

LXXII.— Ut omnium mulierum fugiantur oscula. [0874A]

Periculosum esse credimus omni religioso vultum mulierum nimis attendere, et ideo nec viduam, nec virginem, nec matrem, nec sororem, nec amitam, nec ullam aliam feminam aliquis frater osculari praesumat. Fugiat ergo feminea oscula Christi militia, per quae solent homines saepe periclitari; ut pura conscientia et secura vita in conspectu Domini perenniter valeat conversari.