1265, abril 26. Ejea Jaume I atorga diversos privilegis a la noblesa del regne d’Aragó. És el document més conegut amb el nom de “Fueros de Ejea”

1265, abril 26. Ejea

Jaume I atorga diversos privilegis a la noblesa del regne d’Aragó. És el document més conegut amb el nom de “Fueros de Ejea”
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l’edició incunable de 1477 dels Furs d’Aragó efectuada a Zaragoza, f. 47r/v
Statuit rex Iacobus et fecit foros novos apud Exeam.
In primis quod ipse vel successores eiusdem de cetero non donent terram sive honorem alicui homini, nisi illi tantum qui ex natura debet esse richus homus, et quod non sit de alieno regno.
Item quod nunquam de cetero richi homines, milites nec etiam infantiones Aragonum teneant dare sibi vel successoribus suis boalage nec herbatge.
Item quod ipse nec successores sui habeant inquisitionem de cetero, nec possit eam facere inter richos homines, milites, ac infantiones Aragonum.
Item, quod de cetero duo milites possint salvare quemlibet infantionem, aut sit consanguines eorum aut non, et dominus rex nullum retornum habeat contra eos quousque probentur periurii. Et quando unus fratrum fuerit salvus, quod omnes alii fratres sint salvi. Et quilibet infantio quando salvabitur teneatur solvere pro instrumento salvationis XXX solidos.
Item quod in omnibus causis que erunt inter ipsum regem vel successores suos, et richos homines, filios dalgo, et infantiones, quod iustitia Aragonum iudicet cum consilio richorum hominum et militum qui erunt in curia, dommudo sint de partida.
In omnibus aliis causis que erunt inter richos homines, milites, et infantiones iudicet iustitia Aragonum de ipsius regis consilio, et de consilio richorum hominum militum et infantionum qui erunt in curia, dummodo non sint de partida ut dictum est.
Item quod omnis infantio de cetero possit libere emere ab hominibus regis hereditates et possessiones, prout regales homines possunt ab hominibus infantionum, et hereditates sive possessiones quas emerint ab eis, sint de cetero infantione, franche et libere ab omni regali servitio.
Item quod ipse nec successores sui decetero donent terram sive honorem filiis suis qui sunt de regina vel erunt in posterum.
Item quod omnes infantiones qui habent sal sive salinas, quod utantur eis secundum quod hactenus uti consueverunt.
Item quod si aliquis richus homo promoverit aliquem minime dignum ad militie dignitatem, privetur perpetuo beneficio honoris secundum quod continetur in alio foro, et si tunc non tenuerit honorem, quod ex tunc nunquam ad honoris beneficium admittatur.
Item quod semper iustitia Aragonum sit miles.
Omnes istos foros predictus dominus rex, pro se et successoribus suis iuravit ad sancta Dei evangelia, se fideliter observaturum, in presentia domini A. Dei gratia Cesaraugustanensi episcopi, fratris G. de Pontos magistri Templi, P. Cornelii, A. de Luna, G. Romei, E. de Urrea, B. de Alagone, A. de Focibus, P. Martini de Luna, G. de Pueyo, E. de Atrosillo, A. de Luesia, F. de Burgia, R. Eximini de Luna, Eximini Petri de Pina, Luppi Guillermi de Atiença, Luppi Eximini de Luna, E. Petri de Luna, S. Martineç de Oblitas, G. de Sesse, J. de Bergua, M. de Agto, G. Ortiç, omniumque aliorum militum et infantionum, qui pro omnibus aliis ricchis hominibus, militibus et infantionibus Aragonum eran congregati in Exea.
Et omnes predicti ricchi homines milites, et infantiones, pro se et aliis ricchis hominibus militibus et infantionibus Aragonum iuraverunt ad sancta Dei evangelia quod custodiant personam domini regis predicti et membra eius, totumque regnum suum, et nunquam contra eum veniant modo aliquo sine causa, ymo quod iuvent eum bene et fideliter contra omnes illos qui contra eius dominationem venire attentaverint.
Actum est hoc apud Exeam, VIº kalendas may anno Domini Mº CCº LXVº.