1239, setembre 9. Montpellier Jaume I promet als homes de la Vall d’Aran que no els separarà del patrimoni de la corona Arxiu de la Corona d’Aragó. Barcelona. Er. P., nº 66, f. 6r.

1239, setembre 9. Montpellier

Jaume I promet als homes de la Vall d’Aran que no els separarà del patrimoni de la corona
Arxiu de la Corona d’Aragó. Barcelona. Er. P., nº 66, f. 6r.
Transcripció amb variants efectuada a partir de l’edició de: Ambrosio Huici - Mª Desamparados Cabanes. Documentos de Jaime I de Aragón, vol. II. València 1976, document nº 299. No deixa de sobtar la fòrmula “anno gratie” emprada per a la datació del document, tot i que això no modifica el resultat.
Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani.
Fidelibus suis universis hominibus Vallis de Aran, salutem et gratiam.
Cognita vestra fidelitate, ex eo quod nullum alium dominum vultis recipere preter nos, idcirco, sicut fideles ad nostram proprietatem, volumus et proponimus retinere nec dedimus vos alicui persone nec alium dominum super vos de cetero imponemus.
Preterea licet vestrum auxilium in XV mille solidos esse nobis necessarium, sicut per nostras litteras habuistis, quia de voluntate habemus vobis facere gratiam et amorem ad presens vobis istam gratiam exhibemus, quod donetis XI mille solidos morlanensis et erimus paccati vestri, de quibus mandamus quod respondeatis et detis eo fideli nostro Petro de Sancto Melione, et tradatis hostagia pro hiis complendis ad voluntatem suam, visis litteris incontinenti et hoc taliter et tam bene deliberetis etiam et tam citius quod istud possimus pro servitio reputare.
Datum Montispessulani, V idus septembris anno gratie M CC XXX IX.