1197, agost L’orde del Temple atorga carta de poblament al lloc de Villarluengo, a fur de Zaragoza Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 660B, pp. 47-48

1197, agost

L’orde del Temple atorga carta de poblament al lloc de Villarluengo, a fur de Zaragoza
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 660B, pp. 47-48
Transcripció amb variants formals, efectuada a partir de l’edició de María Luisa Ledesma Rubio. Cartas de población del reino de Aragón en los siglos medievales. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1991, document
In Dei nomine.
Ad cunctorum noticiam perveniat quod nos frater Poncius Marescalis, Dei gratia milicie Templi in partibus Provincie et in quibusdam Ispanie humilis minister, et frater Bernardus de Clareto comendador frontaire Alfambre, frater Raimundus de Turrerubea et frater Martinus de Seguenza, et frater Berengarius de Canglisola et frater Petrus de Deo, et frater Petrus de Oscha capellanus, nos pariter consilio et voluntate aliorum fratrum nostrorum, bono animo et spontanea voluntate, damus et concedimus vobis Petro de la Turre et Micaelli Suriano, et Dominico Nigro et Garzie Camarielles, et Gilio et Petro Eximeniz, et Arnaldo Gasch et Johanni Pedriz, et Galindo de Xulve ac Petro Arnaldo, et Guillermo Maner et Pedro Fortunio, et Vitali et Dominico Borga, et Arnaldo de Podio Viride et Garzie Pescador, et Garcie de la Canada et Calveto de Pitarch, et Guillermo Adallid et Johanni Ballistario, omnibusque aliis vicinis et populatoribus qui sunt vel venerint consistere et permanere vobiscum Villarlongum, cum omnibus suis terminis, hermis et populatis, ad populandum ad forum Cesarauguste.
Et ad deziman et primiciam pleniter et fideliter.
Retinemus autem nos ibi ad opus nostrorum et nostrí in perpetum, omne dominium per omnia loca.
Et omnes furnos et molinos et alias nostras dominicaturas.
Promittimus enim vobis prescriptis populatoribus et vestris, quod preparemus ecclesiam sive ecclesias de Villarlongo et eiusdem terminis, de libris et de aliis hornamentis.
Et quod faziemus eas cantare ad honorem Dei nostrique hordinis et etiam ex vobis.
Omnia namque ut scribuntur vobis dictis populatoribus et successoribus ves-tris, pleniter concedimus inperpetuum, quod habeatis et posideatis tuti unicuique pro sorte contingeritur, sub tale vero condicione, quod si vendere vel inpignorare volueritis, nobis et succesoribus nostris per spatium decem dierum scire faziatis, et si voluerimus retinere tanti precio ut alius dare voluerit abeamus, sin autem fazite vestram voluntatem cuicumque volueritis, salvo in omnibus dominio nostro et nostrorum, exceptis militibus et clericis.
De dezimis siquidem et primiciis prescriptis, fazietis vos omnes populatores et succesores vestri ad hoc, ut fideliter donetis sacramentum super quatuor evangelia si illud a vobis petierimus.
Quod est actum in mense augustii in Villarlongo, sub anno Domini millesimo C XC VII°.
Sig+num fratris Poncii Merescalchii militie Templi magistri.
Sig+num fratris Bernardi de Clareto comendatoris. Sig+num fratris Raimundi de Turrerubea. Sig+num fratris Raimundi de Seguenza. Sig+num Berengarii de Canglisola. Sig+num fratris Petri de Deo. Sig+num fratris Petri de Osca capellani. Sig+num fratris Micael de Luna comendatoris de Castellote. Sig+num fratris Martini de Gallur comendatoris de Villarlongo. Nos qui hoc laudamus et firmamus.
Guillermus Levita, iusu domini magistri, scripsit et sig+num hoc prefixit.