1183 L’abat del monestir de San Victorián atorga carta d’ingenuïtat als homes de la vila de Graus Arxiu parroquial. Barbastre. Cartulari de San Victorián, f. 32

1183

L’abat del monestir de San Victorián atorga carta d’ingenuïtat als homes de la vila de Graus
Arxiu parroquial. Barbastre. Cartulari de San Victorián, f. 32
Transcripció amb variants formals, efectuada a partir de l’edició de María Luisa Ledesma Rubio. Cartas de población del reino de Aragón en los siglos medievales. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1991, document 118. Les xifres que figures en aquesta transcripció estan posades en nùmeració aràbiga, raó que desconeixem, tot i que no era la forma usada a l’època, raó per la qual tot i que entre claudàtors, en aquesta edició ho posem en la forma romana. La transcripció també sembla poc acurada, caldria cotejar-ho amb el manuscrit per veure’n la seua qualitat
In Christi nomine et eius gratia.
Ego Martinus abbas sancti Victoriani, cum consillo tocius capituli et voluntate, facio cartam ingenuitatis et securitatis vobis populatoribus quos populamus in villa de Gradus, in nostra propria et cognita et quieta hereditate.
Ita ut omnibus annis perpetualiter reddatís Deo, et sancte Marie, et sancto Victoriano, et abbati et monachis presentibus et futuris, [XVIII] denarios iaccenses pro tributo, pro unaquaque domo et orto.
Dando vero hoc tributo maneatis in prescripta populatione vos et vestra posteritas, quieti et securi, absque ullius hominis inquietudine absque violentia.
Super his omnibus concedo et constituo vobis vestreque omni successioni, ut omne quod emere potueritis de liberis et ingenuis personis, si emptionem factam per annum et diem in integrum in eorum presentia absque querela possederitis exinde, si venditor aut aliquis homo permissam comparationem inquietare voluerit, abbati sancti Victoriani [LX] solidos persolvat et more bono patrie hereditatem comparatori firmet, et a querella quam fecerat omni tempore quiescat.
Ceterum si iurgium inter vos fuerit et vicinus de vicino querelam habuerit aut extraneus vobiscum alíquod placitum abuerit, bone consuetudine terre iudicetur, et abbas sancti Victoriani a suo homine integram calumniam omni tempore suscipiat.
Facta carta in era [Mª CCª XXIª].
Regnante Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona, in Suprarbi et in Ripacurcia.
Ego Petrus Castellionensis, iussu dommi Martini abbatis, hanc cartam scripsit et hoc signum feci.