1178, febrer Els homes de Grisén donen el castell de la població a l’orde de l’Hospital, a canvi de protecció i que els dóne carta de poblament del lloc

1178, febrer

Els homes de Grisén donen el castell de la població a l’orde de l’Hospital, a canvi de protecció i que els dóne carta de poblament del lloc
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Orde de l’Hospital. Cartulari Major, vol. III, p. 311, nº 258
Transcripció amb variants formals, efectuada a partir de l’edició de María Luisa Ledesma Rubio. Cartas de población del reino de Aragón en los siglos medievales. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1991, document 112
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod nos chrístiani vicini de Grisenich, statuimus consilium bonum et propter demptionem animarum nostrorum et parentum nostrorum, et in honori domini nostri Jhesu Christi et beate Marie et pauperibus sancti Ospitalis Jherusalem, damus nostrum castrum de Grisenich dicto Ospitali, ut fratres sancti Ospitalis abeant nos et totas nostras causas in defenssione et in amparanza, in pace et in guerra de regibus et de aliis principibus et cunctis hominibus, per secula cuncta, amen, et omnes generacio nostra per omnes seculos.
Insuper damus sancto Ospitali alium donativum, videlicet, qui abet triginta chafizatas terre donet unam chafizatam sancto Ospitali, non de meliore, non de peiore.
Et qui abet viginti chafizatas det tres arrouas terre.
Et qui abet viginti e quinque donet unam chafizatam.
Et qui abet quindecim det mediam chafizatam.
Alii vicini secundum quod abent hereditatem sic donent sancto Ospitali.
Illi qui non abent hereditatem dent, secundum mensuram de eo quod abent unde pauperes sancti Ospitalis adiuventur et consolentur.
Et si aliqua calonia evnerit in illis sarracenis qui fuerint exarichs de christianis de Grisenich, fratres Ospitalis destringendo malefactorem sarracenum et calonia dividatur, et accipiat sanctum Ospitalem unam medietatem et vicini de Grisenich aliam medietatem secundum quod fuit nostra consuetudo.
De aliís vero sarracenis qui non fuerint exarichs, si calonia evenerit, sit tota sancto Ospitali.
Si inter vicinos christianos aliqua evenerit calonia, sic dividatur, ut qui lesus fuerit accipiat suam medietatem et sancto Ospitali aliam medietatem.
Et si aliquis carnifer fuerit sabudo in iam dicta villa qui comparet aut vendat donet sua lezda, si fuerit vicino et fecerit carnem de suo ganado per vendere non det lezda.
De hereditate de Villanoua de qua abemus donativum de rege, et est in nostra carta sancto Ospitali, si acaptari poterint persoltamus, preter videlicet nostram tenenciam quam nos modo ibi abemus.
Ganatos nostros pascant cum ganatibus sancto Ospitalis in iam dicto termino de Villanoua absque tencione.
Si aliquis christianus aud sarracenus de Grisenich captus fuerit aud per furto aud per roberia, suo ganado, aud suam propriam causam aliquis tollerit, fratres Ospitalis perquirant et demandent, et si poterint trobare reddant ei videlicet qui perdiderit secundum posse Ospitalis.
Factum est hoc gratia Dei abundante in manu de P(etrus) Lopez de Luna, magister de Emposta, et aliorum fratrum qui in hoc fuerunt, et vicinos de Grisenich qui sicut superius est scriptum firmaverunt et laudaverunt.
Ut diximus superius, don Pedro Lopez de Luna, magister de Emposta et prior de Aragon, et domna Maior, prioressa de Ricla usque ad fluvium Iberis, et don Lop de Filera comendador in Çaragoga, et don Galin Tort in Placençia.
Regnante Ildefonsus rex in Aragon et in Barchinona et in Provença.
Et sub manu eius Blascho Romeu senior in Cesaraugusta. Episcopus Petrus regens suum episcopatum.
Facta carta mensse febrarii sub era Mª CCª XVIª.
Guillelmus chapellanus in Orreia scripsit.
Insuper Exemino de Orreia senior in Epila et in Orreia. Artal in Alagon. Blasco Maça in Borgia. Exemen Romeu in Taraçona. Episcopus Iohan in Taraçona. De fratribus Ospitalis Sanç de Moschera comendador in Mallen, Petro Varey in Remolino, Fortun de Sotiu in Rota.